Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 6 Cic. Oct. 8 (English) >>Cic. Oct. 9

7 Verum enim dicam: utinam te potius, Antoni, dominum non expulissemus quam hunc reciperemus! non quo ulla sit optanda servitus, sed quia dignitate domini minus turpis est fortuna servi; in duobus autem malis cum fugiendum maius sit, levius est eligendum. Ille ea tamen exorabat quae volebat auferre, tu extorques; ille consul provinciam petebat, tu privatus concupiscis; ille ad malorum salutem iudicia constituebat et leges ferebat, tu ad perniciem optimorum; ille asanguine et incendio servorum Capitolium tuebatur, tu cruore et flamma cuncta delere vis. Si qui dabat provincias Cassio et Brutis et illis custodibus nominis nostri regnabat, quid faciet qui vitam adimit? si qui ex urbe eiciebat tyrannus erat, quem hunc vocemus qui ne locum quidem relinquit exsilio?

8 Itaque si quid illae maiorum nostrorum sepultae reliquiae sapiunt, si non una cum corpore sensus omnis uno atque eodem consumptus est igni, quid illis interrogantibus quid agat nunc populus Romanus respondebit aliquis nostrum qui proximus in illam aeternam domum discesserit? aut quem accipient de suis posteris nuntium illi veteres Africani, Maximi, Pauli, Scipiones? quid de sua patria audient quam spoliis triumphisque decorarunt? an esse quendam annos xviii natum, cuius avus fuerit argentarius, adstipulator pater, uterque vero precarium quaestum fecerit, sed alter usque ad senectutem ut non negaret, alter a pueritia ut non posset non confiteri; eum agere rapere rem publicam, cui nulla virtus, nullae bello subactae et ad imperium adiunctae provinciae, nulla dignitas maiorum conciliasset eam potentiam, sed forma per dedecus pecuniam et nomen nobile consceleratum impudicitia dedisset, veteres vulneribus et aetate confectosIulianos gladiatores, egentis reliquias Caesaris ludi, ad rudem compulisset, quibus ille saeptus omnia misceret, nullis parceret, sibi viveret, qui tamquam in dotali matrimonio rem publicam testamento legatam sibi obtineret?



Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 6 Cic. Oct. 8 (English) >>Cic. Oct. 9

Powered by PhiloLogic